- RHYTHMUS
- RHYTHMUSBadae videtur metris esse consimilis, qui est verborum modulata compositio non metricâ ratione, sed numero syllabarum ad iudicium aurium examinata, ut sunt Carmina vulgarium Poetarum. Nempe omnis structura et copulatio vocum aut rhythmus est, aut metrum. Rhythmuspatiô temporum constat, metrum etiam ordine: in illo quantitas tantum, in isto qualitas quoque observatur. Parvi pendit Rhythmicus, dum ipsi constet temporum ratio, quô pedes ordine collocet; at Metricus non satis est securus, nisi et rationem ordinis servet. Rhythmico indifferens est dactylus et anapaestus, iambus et trochaeus, sunt enim ταυτόςημοι hi pedes: Metricus vero eos neutiquam contundit, licet temporis spatiô sint aequales. Unde longe maior licentia in Lyricis cantionibusque et Musicorum canticis, quam in metris. Quae causa, quod Lyricos veteres numeris lege solutis ferri, dixit Horatius; l. 4. Card. Od. 2. v. 9. 10. Solutiori tamen pede ambulârunt plebeii illi Poetae, de quibus Vopiscus, in Aureliano, c. 6. et nos supra, in voce Ballistea. Imo nullâ penitus lege teneri se passi sunt, nec ulla syllabis tempora assignantes, nec brevium longarumque agnoscentes differentiam. Unde genus quoddam, inter rhythmum et metrum medium ortum; sic tamen, ut magis ad rhythmum accedere videatur, solô licentiae nomine, quam imperitiâ, non ratione affectêrunt, Numerum sane syllabarum et pedum satis anxie custodiêrunt, quod veteres Rhythmici magnopere negligebant, quibus in usu et more fuit, duas plerumque syllabas breves locô longae ponere, quia idem utrobiquetempus esset. Interim obtinuit, ut talium quoque Poetarum compositio Rhythmus diceretur, ipsique Rhythmici vocarentur. Rhythmi enim proprium est, breve tempus plerumque longum efficere et longum contrahere, quod Metricô non licet: unde rhythmus etiam illis inesse potest, quae metricâ ratione facta non sunt; cum contra metrum absque rhythmo esse non posset. Sic versus in puerili cantilena de Aureliano, apud Vopiscum, loc. cit.Tantum vini habet nemo, quantum fudit sanguinis:rhythmum trochaici metri habet, contra legem tamen ac rationem metri factus est; sed, cum totidem syllabis constet, quot legitimum metrum, rhythmus eadem illis temporum spatia accommodat, quae requiruntur in legitimo metro. Vide Bedam pluribus, d. l. Atque hoc inprimis metrum, utpote saltationibus cantionibusque accommodum, et proin vulgi captui maxime familiare, Rhythmicis ad imitationem placuit. Unde Ioci militum, a tripudiantibus exsultantibusque in triumphantes Duces iactari soliti, istô metrô ut plurimum concepti, cuius exemplum rei habes apud Suetonium, in Caesare, c. 51. Vulgaria quoque dicteria, quae populus ipse in aliquem ioculariter iactitata canebat, modulis trochaicis decurrebant, ut videre est apud veterem Iuvenalis Interpretem, in Sat. 5. v. 3. de Sarmento quodam. Cantilenaetandem et saltatiunculae omnes vulgares non aliô metrô constabant, vel rhythmis ad eius imaginem commodulatis. Quôfactum, ut Graeca quoque Poesis vulgaris numeris trochaicis tota constaret etLatina etiam magna ex parte, uti supra, ubi de Politicis versibus, vidimus. Similiter hodie tota Poesis vernacula rhythmica est, certô syllabarum ad rhythmum copulatarum numerô, libero scribentis arbitriô currens, nec enim proprie pedum dimensione graditur. Sed Rhythmum male vocamus in nostra Poesi syllabarum ad finem cuiusque versus, in eundem sonum recidientium, κατάληξιν. Rhythmum in cantione Veteres vocavêre, quam Galli hodie aeram cantionis vocant: Latini numerum dixêre. Virgil. Ecl. 9. v. 45.——— Numeros memini, si verba tenerem.Hinc Canticum Plotino dividitur, εἰς τοὺς ῥυθμοὺς καὶ τὰ ᾀδόμενα: in numeros et verba. Idem Virgilius, Ecl. 6. v. 27. in numerum ludere dixit, quod Servius interpretatur, ad Rhythmum saltare et cantilenae modum. Idem vero Aera, quod numerus, ut alibi diximus. Vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit. Sed et in oratione Rhythmi, ut videre est apud Quintilian. l. 9. c. 4. ubi orationem numeris contortam ferri vult, non rhythmis, Neque enim Demesthenes fulmina tantopere vibrâsse diceretur, nisi numeris contorta ferrentur; in quo si hoc sentimus, rhyihmis contorta, dissentio. Nam rhythmi --- neque finem habent cersum, neque ullam in contextu varietatem, sed quâ coeperunt fublatione ac positione ad finem usque decurrunt. oratio non descendit ad strepitum digitorum. Dicere vult, orationem quae rhythmis non alligari desiderat, nec syntonorum modis saltitare debet, in strepitum digitorum ac pedum crepitum non descendere, quemadmodum Rhythmi solent, quorum tempora Musici pedum digitorumque ictu metiuntur ac signant. Utivero Rhythmi iisdem semper eunt numeris, ac, quô coeperunt modo, ad finem usque decurrunt: sic in scabellis, ac cymbalis et testulis percutiendis, quibus histriones olim usi, perpetuus quidam numerus servabatur, adeo ut finis nullus appareret, et, si tibias non audires, notare tibi non posses, quousque procurreret connexio pedum, et unde rursus ad caput rediretur, ut ait Augustinus. Atque hinc omnia crepita culorum genera, ut scabella, cymbala, crotala, testulas, solis rhythmis constitisse et in ea Musicae parte positas esse, quam Rhythmicam Veteres dixêre, adeoque syntonorum nomine censeri posse, ait idem Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19. Vide quoque Scaligerum, Poetices l. 2. c. 2. et Hîc passim, inprimis infra, in voce Syntona.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.